Latin
PROPOSITIO XVIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 230-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XVIII. corriSOlis Locum è Terra visum, per Prop. XVI. inventum, gere. Si datum Tempus est medium, Locus inventus nullâ indiget correctione; etenim hactenus est verus: Sin secus, Tempus apparens datum convertatur in medium (per Prop. praeced.) ex assumpto Solis Loco superius Prop. XVI. invento tanquam accurato: (Etenim Solis Locus iste revera satis accuratus est ad Temporis Aequationem definiendam, cum haec proxime eadem maneat, sive Locus Solis sit is qui supra est inventus, sive verus &correctissimus:) &ad medium hocce rursus (per dictam XVIII. )quaeratur Locus Solis, erit sic inventus correctus &accuratus Namque Tempus medium solum est aptum ad usus Astronomicos, unde Astronomicum dicitur; hoc ergo adhibendum esset: Atqui ad medium ex dato apparente determinandum Locus Solis est necessarius; ergo ille praeterpropter erat prius inveniendus, Tempus apparens, quasi medium fuisset, adhibendo, ut Temporis Aequatio inveniatur. Hâc vero semel inventâ, &apparente Tempore ad Astronomicum reducto, ad Tempus istud (idem quod propositum est momentum, sed numero ad ingressum in Tabulas apto expressum) quaeratur (per eandem Prop. XVI.