Latin
PROPOSITIO XVIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 231
Unproofread scanNot analysed yet
)Solis Locus, &Distantia Telluris à Sole, quae patet esse vera &correcta. Non absimiliter Problematis hujus conversum construetur, Tempusque invenietur, quo Sol è Tellure visus datum Locum tenebit. SECTIO III. planetarum Primariorum Orbitis determiDe reliquorum nandis, &horum cum è Sole, tum e Tellure spectatorum Theoria condenda. PROPOSITIO XIX. POsitionem Lineae Nodorum Orbis Planetarii, &ipsius Planetae in Nodo versantis à Sole Distantiam per observationes determinare. Figuris binis ad binos casus superioris &inferioris Planetae accommodatis referat S Solem; TI Orbitam Telluris, cujus Focuss; Nn Lineam Nodorum Planetae propositi. Sitque primum Terra in T, &ex hac observetur Planeta in Ecliptica, ideoque in Nodo suo, puta P: nunquam enim Planeta in Ecliptica videbitur è Tellure in Eclipticae plano versante, nisi cum in Eclipticae plano etiam fuerit. Post integram revolutionem observetur Planeta in eodem Nodo, cum Terra adt pervenerit. Ductae intelligantur rectae ST, Pt, item St, PT se mutuo intersecantes in X puncto. In triangulo STX dantur anguli TSt ex Theoria Terrae &Tempore inter observationes interjecto, &STP observata Elongatio Planetae à Sole, &latus ST Distantia Telluris à Sole in observatione prima: invenitur ergo SX; &ideo XI, cum data sit St Distantia Telluris à Sole in observatione secunda: Rursus, in triangulo IXP datur angulus IXP angulo TXS in prori aequalis, &angulus SIP Elongatio Planetae à Sole secundo observata, &latus IX modo inventum; &proinde invenietur latus Pr. Denique, in triangulo SIP datis lateribus IS, IP, cum angulo comprehenso PIS, invenietur SP Distantia Planetae in Nodo à Sole, &angulus ISP, quem Nodi P Locus Centricus (sive è Sole visus) continet cum s1 positione data, nempe Loco Terrae è Sole viso tempore secundae observationis; &huic oppositus est alterius Nodi Locus Centricus; hoc est, determinatur Positio Lineae Nodorum NX. Hinc Motus Nodorum Orbium planetariorum determinabitur, comparando Nodi cujusque Planetae Locum ex Veterum observationibus erutum cum ejusdem Loco ex recentibus observationibus definito. Pari modo, si Planeta bis in alio quovis Orbitae suae puncto è Terra observetur, Planetae Locus è Sole visus &à Sole Distantia determinantur.