Latin
241.1 to 241.5
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 241.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Dat.) etiam data est: sed datur EF, ut supra ostensum; ergo per 2. Dat. dabitur TY magnitudine. At positio ejus datur per 28. Dat; quippe per datum punctum Z medium datae positione &magnitudine rectae EF, ad datam positione rectam NH parallelae: igitur dantur, tam positione quam magnitudine, rectae EF, TY, diametri nempe conjugatae Ellipseos per data quinque puncta N, M, L, K, H transeuntis. Cas. II. Sed non sint parallelae rectae lineae MH, NK, neque aliae se mutuo secaquaevis duae: hae ergo MH, NK (productae saltem) bunt, puta in 1 puncto, quod per 25. Dat. dabitur. Ducatur per L recta LV ipsi MH parallela, rectae NK occurrens in Q, quod (per 28. &25. Dat.) itidem datum erit: Eritque ratio rectanguli NOK ad rectangulum LQV data; eadem nempe (per Prop. XVII. Lib. III. Elem. Conic.) quae est dati rectanguli NIK ad datum MIH. Sed rectangulum NOK datum est cum ejus latera NO &OK dentur, &igitur rectangulum LQV etiam est datum: Unde, cum data sit LO, per 57. Dat. recta Qv magnitudine data est; sed &etiam positione, quippe per datum punctum Q datae positione rectae MH parallela; ergo ipsum v punctum, per 27. Dat; cum detur rectae Qv magnitudo &positio &altera extremitas Q. Quare devenimus ad casum priorem; dantur nempe quinque puncta N, M, L, V, H, vel M, L, K, V, H, per quae Ellipsis transeat, talia tamen ut rectae duae LV, MH sint parallelae. Ex praedictis ergo inveniantur istius Ellipseos diametri conjugatae. Q. E. F. Sint duae rectae inter se parallelae GP, MX, in quas incidat recta linea XCDL, &à quibuslibet ejus punctis X &L ducantur utcunque rectae LMG, XPK parallelis occurrentes in M, G, P &K: dico rectangulum XDL esse ad MDK ut XCL ad GCP rectangulum. Rectanguli XDL ad rectangulum MDK ratio (per Prop. XXIII. Elem. VI.) componitur ex ratione XD ad DK &ratione LD ad DM; &ratio rectanguli XCL ad rectangulum GCP ex rationibus Xc ad CP &LC ad CG.