Latin
241.6 to 241.7
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 241.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed propter parallelas MDK, GCP est XD. DK: : XC. CP; item LD. DM: LC. CG. Cum igitur rationes componentes aequales sint erunt &compositae aequales; hoc est, XDL ad MDK sicut XCL ad GCP. Si detur utrumque rectangulum EAF, EBE, &data sint A &B puncta; dantur etiam E &F puncta, positâ EABF rectâ. Rectangulo enim EAF aequale ponatur rectangulum BAC, &rectangulo BBF rectangulum ABD: Adeoque, cum (ex hyp.) EAF &BA dentur, datur (per 57. Dat.) AC. Similiter ob data EBF &AB dabitur AD. Propter priorem aequalitatem erit (per xvi. Elem. VI. )FA AB AC AE, &per conversionem rationis FA. BF: AC. CE. Rursus, zed Rursus, propter posteriorem aequalitatem est EB. BD AB. BF, &componendo ED. BD: FA. BF. Unde (per Prop. XI. El. v.) AC. CE: ED. BD: &idcirco rectangulum contentum sub AC &BD aequale est rectangulo sub CE, ED. Atqui rectangulum sub AC &BD datur, (utraque enim recta data est;) ergo datum est etiam rectangulum sub CE, ED. Et quia datum hocce rectangulum applicatur ad datam rectam CD (nempe ex datis partibus CA &AD constantem) deficiens figurâ quadratâ, dabitur (per 58. Dat.