Latin
PROPOSITIO XXXII. LEMMA
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 242-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXXII. LEMMA. *Nvenire umbilicos &vertices Ellipseos, quae per data quinque puncta transeat, &Ellipsin proinde per data quinque puncta transeuntem describere. Pappus in Lib. VIII. Collect. Math. hoc Probl. &praec in usus Architectonicos proponit &construit; ut nempe portione superficie recti Cylindri datâ, cujus nulla pars in circumferentiis basium integra servatur, inveniatur Cylindri crassitudo. Haec Astronomi deinceps in usus suos converterunt. Per praec. Lem. inveniantur duae quaevis diametri conjugatae Ellipseos, quae per data quinque puncta transeat, sintque hae AB, CD se mutuo bisecantes in centro EProducatur BA in H, ut sit EAH rectangulum aequale quadrato ex DE; unde (per 58. Dat.) datur EH. Ex hujus medio puncto K erecta normalis KL concurrat cum MAG recta per A ad DC parallela, in L puncto, quod proinde datur ob rectas MG, KL positione datas. Centro L per E vel H ducatur circulus rectam MAG in M &G intersecans, cujus proinde diameter MG datur tam positione, (quia per A punctum datum datae positione rectae CD parallela est,) quam magnitudine, (cum sit dupla rectae data puncta E &L conjungentis) Junctae rectae GE, ME etiam dantur, tam positione quam magnitudine. Harum autem positio eadem est cum positione axium quaesitorum: Nam quoniam rectangulum EAH (per XXXV. Elem. III. )aequale est rectangulo MAG, &per constructionem EAH aequale quadrato à DE; erit EDO aequale MAG, sive (per Prop. XVII. Elem. VI.) ED media proportionalis inter MA &AG, ac proinde (per Prop. LXXXVIII. Lib. III. Greg. à S*. Vincentio) Ellipseos super conjugatas diametros AB, CD descriptae axes sunt in EG, EM rectis. Axium autem magnitudo sic expedite determinatur. Per A ad EG, EM demittantur normales AC, AN, quae proinde dantur. Sumatur in EG recta EO media proportionalis inter EG, EO; item in EM, ER media inter EM, EN: erunt rectae EO, ER (per 24. Dat. datae) Ellipseos semi axes per Prop. XXXVII. Lib. I. Couic. Si in GE producta capiatur EP aequalis EO, &in ME producta ET aequalis ER, erunt positione &magnitudine datae OP, RT Ellipseos axes, dataque puncta O, R, P, T ejusdem vertices principales.