Latin
PROPOSITIO XXXII. LEMMA
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 243
Unproofread scanNot analysed yet
Porro, si axis major PO ita dividatur in S &F, ut rectangulum sub PS &SO, item rectangulum sub PF &FO aequale sit quadrato ab RE descripto, erunt (ex Prop. LII. Lib. III. Elem. Conic.) puncta S &F Ellipseos umbilici. Haec vero punctasic inventa (per 58. Dat.) data sunt. Datis autem axibus &umbilicis, Ellipsis describitur per Prop. LIV. Lib. I. Conic. Apollonii. Non opus est hic subjungere formam calculi Trigonometrici, Problemati huic accommodati: Geometris enim satis est notum, quae per Euclidis Data eruuntur facillime per calculum eodem prorsus modo progredientem similiter erui, &quidem plerumque Trigonometrico quod hic accidit: Et revera investigatio Problematis cujusvis ope Datorum Euclidis universalis est modus illud determinandi, Veteribus familiaris.