Latin
PROPOSITIO XXXIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 243-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXXIII. Atis quinque Locis Centricis Planetae, &à Sole Distantiis, Dejus Orbitam describere In praecedentibus, dum Planetarum Orbitas determinaremus, nihil supposuimus quod non sit observationibus exacte institutis, aeque ac causis Motuum physicis Lib. I. demonstratis, congruum: Quod nempe Planetae cujusvis Orbita sit Ellipsis, cujus Focorum alter est immotus Sol, quodque Planeta hanc ita percurrat, ut areae seu sectores inter rectas ad Solem ductas &arcus Ellipticos comprehensi sint proportionales temporibus, quibus dicti arcus à Planeta describuntur. Licet enim Prop. XIV. supposuimus aliquantisper cum Celeb. Wardo Planetam Orbitam suam ita describere, ut aequabilis sit motus angularis ad Ellipseos Focum à Sole diversum: hoc ideo solum factum est, quod in Orbita Telluris haud valde excentrica ista sit approximatio non contemnenda ad aequabilem arearum descriptionem à radio ad Solem ducto, ut Prop. V. ostensum est: Et Telluris Orbitam ex ista hypothesi definitam sequenti Prop. xv. quantum libet correximus: In hac autem Prop. ne istud quidem supponemus, quod Sol in umbilico cujusque Orbitae collocatur; sed Orbitam describemus ex datis quinque Locis Centricis, totidemque à Sole Distantiis, etiam independenter ab illo: Sic enim praecedentium veritas clarius elucet, cum Sol in Orbitadeprehendetur. rum sic descriptarum communi Foco collocatus Ex datis Planetae Locis Centricis dantur po sitione rectae, in quibus hic è Sole videtur: Sint istae SN, SM, SL, SK &SH. Et ex datis correspondentibus Distantiis à Sole dantur (per 27. Dat.) puncta N, M, L, K &H. Per puncta haec (ope praec. Lem.) describatur Ellipsis, quae erit Planetae Orbita quaesita. Et per idem Lem invenientur Vertices, Foci, Positio Axis majoris &reliqua quae in Planetae Orbita quaeruntur. Q. E. F.