Latin
PROPOSITIO XXXIV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 244-2
Unproofread scanNot analysed yet
Planetae in sua. Planorum harum Orbitarum sit recta SN communis intersectio, quae per Solem extenditur, (quia Sol est in utroque plano,) cujusque positio per Prop. XIX. datur. Porro, ex Telluris Loco T dato, dantur recta ST &angulus TSN in plano Eclipticae; &ex Planetae Loco L, recta SL &angulus LSN in plano Orbis planetarii. Ducantur per L &S atque per L &T plana circulorum Latitudinis Eclipticae plano recta, quorum communis intersectio LE recta (per Prop. XIX. El. XI.) est Eclipticae plano normalis. Ducatur in plano Orbis planetarii recta LN ad SN perpendicularis; juncta EN erit (per Convers. Prop. XI. El. XI.) eidem SN etiam perpendicularis. In triangulo SLN rectangulo ad N dantur SL &NSL; unde dabitur latus LN. In triangulo LEN rectangulo ad E dantur latus LN modo inventum &angulus LNE, qui (per cia? 3 Def. VI. El. XI.) aequalis est Inclinationi Orbis planetarii ad Eclipticam, per Prop. XX. inENs, ventae; dantur igitur LE &EN.