Latin
PROPOSITIO XXXIV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 245
Unproofread scanNot analysed yet
In triangulo porro LES rectangulo ad E dantur latera LE &LS; ideoque datur latus SE, Distantia Planetae à Sole Curtata. In triangulo ESN praeter rectum ad N dantur ES &prius inventum EN; dabitur ergo angulus ESN, Planetae Longitudo Heliocentrica in Ecliptica à Nodo N computata: Sed datur Nodi Locus in Ecliptica; quare &Planetae Locus Heliocentricus in Ecliptica notus erit. Rursus, in triangulo TSE data est ST ab initio, &modo inventa est SE; datur etiam angulus TSE, (aequalis summae vel differentiae datorum angulorum TSN, ESN, quia tres rectae ST, SE, SN sunt in plano Eclipticae,) qui &Angulus Commutationis dicitur: Et propterea dantur reliqua, nempe angulus TES Parallaxis Orbis nuncupatus, &STE Elongatio Planetae à Sole; hoc est, positio rectae TE sive Planetae Locus Geocentricus in Ecliptica, &ejusdem TE magnitudo. Denique, in triangulo TEL rectangulo ad E dantur latera TE ⪙ innotescent igitur TL Distantia Planetae à Terra &angulus LTE Planetae Latitudo Geocentrica.