Latin
SECTIO IV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 245-2
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO IV. De Planetarum Elongatione maxima à Sole, Directione, Statione &Retrogradatione. PROPOSITIO XXXVI. Ati Planetae Elongationem à Sole maximam, è dato superiore Ovisam, ejusque Tempus determinare. propioris. Ducatur Sit S Sol, TR Planetae remotioris Orbita, VP atque huic normalis utcunque propioris Planetae radius vector SV VT remotioris Orbitae occurrens in T, quae proinde (per XVI. El. 111.) Orbitam circularem VP continget in V. Inferior in v à Sole maxime elongatus superiori in T videbitur: Nam recta ab alio quovis Orbitae PV puncto (ut v) ad T ducta minorem angulum cum TS comprehendet. In triangulo igitur TVS rectangulo ad V datur laterum ST, SV (datorum nempe Planetarum Distantiarum à Sole) ratio; innoest Planetae tescunt igitur reliqui anguli TSV, STV, quorum hic Elongatio à Sole maxima, alter TSV est Commutationis Angulus sive Distantia Planetarum Heliocentrica. Quandocunque igitur modo inventus Commutationis Angulus contingit, simul etiam contingit Planetam inferiorem è superiore visum à Sole maxime elongari. Hactenus supposuimus utriusque Planetae Orbitam esse circularem. Quod si ellipticae earum figurae ratio habeatur Problema haud absimiliter solvitur.