Latin
SECTIO IV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 27
Unproofread scanNot analysed yet
Et igitur ex aequo eadem ratio obtinet, si quivis alii duo Jovis Comites inter se comparantur; secundus nempe cum tertio vel extimo, vel tertius cum extimo. Ratio haec accuratior prodit, si Distantiae &Tempora Periodica accuratiora assumantur. Idem in Satellitibus Saturni obtinere deprehendetur, si sumantur numeri Prop. XV. positi, quibus eorum Distantiae à Saturno, &Periodi circa eundem aestimantur. At Lunae Telluris satelliti, cum unicus sit, Propositio haec applicari nequit. PROPOSITIO XXII. Lanetarum sex primariorum Motus circa Solem ita attemperatur, ut Quadrata Temporum Periodicorum in eadem sint ratione cum Cubis Distantiarum eorundem à Sole. Sic (ex. gr.) in numeris rotundis Periodus Saturni est 30 annorum; Jovis vero 12; horumque numerorum Quadrati sunt 900 &144. Saturni Distantia à Sole est per observationes ad Distantiam Jovis ab eodem ut 9 ad 5 fere; horumque Cubi 729 &125: Liquet vero istos Quadratos esse quam proxime ut hi Cubi. Eodemque modo Periodus Telluris paulo plus quam quadruplo major est Periodo Mercurii; adeoque numerorum illos exponentium Quadrati sunt fere ut 17 &1; positâ vero Distantiâ Telluris à Sole 10 partium, Mercurii Distantia stabilita ex observationibus, modo infra tradendo, est paulo minor quam 4 partium, sive 3, 9, horumque Cubi ut 1000 &59: Liquet vero esse 17 ad 1 fere ficut 1000 ad 59. Atque sic de caeteris. Si Distantiae &Periodi correctioribus numeris exprimantur, eo magis praecisa deprehendetur supradicta aequalitatis ratio inter Quadratos Periodorum &Cubos Distantiarum. Verum hactenus dicta nunc sufficiant: Propositio enim haec exacte demonstrabitur inferius in Libro III.