Latin
PROPOSITIO XXIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 27-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXIII. CPatia, quae corpus, urgente quacunque Vi finitâ, describit, (sive SVis illa determinata &immutabilis sit, sive eadem continuo augeatur, vel continuo diminuatur, (sunt, ipso motûs initio, in duplicata ratione Temporum. Exponantur Tempora per rectas AD, AE; &Velocitates in fine illorum Temporum per ordinatas DB, EC: Et Spatia his Velocitatibus descripta erunt ut Areae ABD, ACE, ex hisce ordinatis quasi compositae; Spatium nempe minimâ quâvis Temporis particulâ descriptum, ut Velocitas &Tempusculum conjunctim. Sed, ipso motûs initio, ordinatae DB, EC sunt puncto A proximae; in quo casu trilinea ADB, AEC sunt triangula rectilinea similia, curvae ABC parte eâ, quae ad trilinea infinite parva pertinet, se non ultra rectam AG, curvam in A tangentem, extendente. Et triangula haec rectilinea similia sunt in duplicata ratione laterum homologorum AD, AE. Et igitur Spatia (ut dictum est) descripta sunt, ipso motûs initio, in duplicata ratione Temporum. Quod erat demonstrandum.