Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 273-2
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIUM. Quoniam supra descriptae observationes, similesve ad Fixarum Distantiam definiendam necessariae, tam lubricae sunt tantamque requirunt subtilitatem, ut hanc se consecuturos Artifices spondere non audeant; insignem tamen victoriam reportasse videantur, si esse aliquam Fixarum Parallaxin, magni Orbis respectu, observatione ostendant: sic enim Telluris Motum ultra dubium ponerent, quod operae pretium esse agnoscunt omnes. Hoc autem haud incommode fiet modo sequenti. Reliquis manentibus, Fixae duae F &C non sint prope Eclipticam.