Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 274
Unproofread scanNot analysed yet
Per illas &Solem traductum planum secet Telluris Orbitam in A &B, quae satis exacte ad praesens institutum ex dictis in praec. Lib. dabuntur. Observentur anguli CAF, CBF (sive Fixarum F &C Distantiae apparentes, visae ex Tellure in A &B versante) qui satis notabiliter diversi erunt, si AB respectu Ac sit sensibilis &Stellae C &F admodum inaequaliter à Sole distent, quod in Stellis diversae Magnitudinis obtinere verisimillimum videtur. Immo si loco binarum Stellarum C &F, binae, quales sunt d &D, conspiciantur, (quod in tanta Syderum multitudine contingere poterit,) ex A videbitur D ad unam à C plagam, ex B ad alteram; vel fortasse videbuntur duae Stellae unâ Anni tempestate coincidentes, altera notabiliter inter se distantes: in quo casu, absque ullo instrumento ad Stellarum intercapedinem observandam necessario, solius Telescopii beneficio patebit Telluris circa Solem Motus Annuus. Praedicta observandi ratio, praeterquam quod omne recipiat incrementum, quod hactenus instrumenta quaevis recepere aut in posterum recipient, nullius fere est sumptûs, cum solo Telescopio Micrometro instructo indigeat; nullus requiritur Observatorii apparatus, nulla Perpendiculi rectificatio, quae omnia admodum sunt incerta, cum neque muros licet firmissimos, neque ipsas rupes montesque eundem perpetuo situm servare certissimum sit. Huc forsan referenda sunt, quae de Fixis ab Oculatissimo &Celeberrimo Astronomo D. Cassini noviter detecta sunt; quod nempe Arietis prima aliquando in binas aequales intervallo Diametri utriusvis distantes divisa appareat, quod &de praecedente capite Geminorum itidem observavit; &aliae quaedam, ut Pleiadum aliquae mediaque in Orionis gladio, quandoque triplae aut etiam quadruplae appareant.