Latin
PROPOSITIO XXIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 28
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIUM. Hinc facile colligitur, quod corporum similes similium figurarum partes temporibus proportionalibus describentium Errores, qui Viribus quibusvis perturbantibus aequalibus, ad corpora similiter applicatis, generantur, &mensurantur per distantias corporum à figurarum similium locis illis, ad quae corpora eadem, temporibus iisdem proportionalibus, absque viribus istis pervenirent, sunt ut Quadrata temporum, in quibus generantur quam proxime. Sunt enim Errores hi Spatia quae corpus urgente Vi perturbante describit. Quod si Vires perturbantes non sunt aequales, sed in data ratione; Errores sunt ut Vires istae, &Quadrata temporum conjunctim; posito vires similiter applicari. PROPOSITIO XXIV. CUbtensa nascens vel evanescens anguli contactûs, in circulo quoQ vis, est in ratione duplicata arcûs contermini. Sit circulus ADC, quem tangat recta AB in A, adeoque angulus contactûs BAD. Dico ejus subtensam quamvis ipsi A proximam, nempe BD, esse ut quadratum arcûs AD; hoc est, esse hanc subtensam BD ad aliam subtensam b d, in iisdem conditionibus, sicut quadratum arcûs AD ad quadratum arcûs A d. Ducatur diameter AC, quae erit ad AB normalis. Jungantur rectae DA, dA, DC, d C, &ducantur DE, d’e ad AB parallelae. Sit primo subtensa BD parallela ad AC. Estque (per 8. &17. Elem. VI.) ADq ZCARAE, &Ad q=CAxAe. Quare ADq. Adq: (AE. CV Ae: :) BD. bd. Sed cum BD, bd sunt puncto A proximae, sive cum nascuntur, arcus AD, Ad, &eorum subtensae non differunt; hoc est, aequales sunt. Quare, in illo casu, BD est ad b d sicut quadratum arcûs AD ad quadratum arcûs A d. Quod si, secundo, anguli contactûs subtensa BD non sit ad AC, sed ad AG parallela; idem obtinet: Nam, ductis DF, df ad AC parallelis, erit (ob aequiangula triangula DFB, dfb) BD. bd: : DF. df; sed hactenus ostensum est esse DF ad df sicut ADq ad Ad q. Quare BD est ad bd sicut ADq ad Ad q. Quod si, tertio, BD secundum aliam quamABE vis certam legem ducta intelligatur, (v. g. versus centrum convergentes;) cum BD, bd sunt puncto A proximae, anguli B &b aequales fient; ns, ac propterea, in eo casu, BD. bd: : (DF. df:) ADq. Ad q. Quod erat demonstrandum.