Latin
ASTRONOMIAE
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 284
Unproofread scanNot analysed yet
Satellite L ad quaNn 2 tbyG quadraturam in D pervento, MN evanescit (quoniam SK, SL, ac proinde etiam &SA, tunc aequales sunt) &proinde Vis per illam ubique expositae nulli hic sunt effectus: Satelles igitur L reliquis Viribus agitatus areas per radium vectorem temporibus proportionales nunc describit. Dum vero L quadrantem DB peragrat, SM deficit ab SN, &Vis perturbans descriptionem areae per radium vectorem TL, quo minus sit tempori proportionalis, quae est ut MN, directionem ab M versus N sive ab L versus F (hoc est, in consequentia) habet, ac proinde motum Satellitis in illo quadrante accelerat: post oppositionem vero in B, LF tendit in antecedentiam, motumque retardat, donec in quadratura ad C evanescat rursus MN, ejusque proinde effectus cessent. Rursus, cum Vis MN perturbans descriptionem areae quam radius TL verrit, ne sc. haec sit tempori proportionalis, in transitu Satellitis à C ad G, vel à D ad B, perpetuo augeatur &in G ac B sit maxima, &hinc rursus perpetuo diminuatur donec Satelles perveniat in D vel c ubi evanescit; patet Satellitis sic perturbati motum esse velocissimum (caeteris paribus) in Syzygiis B &G, tardissimum in Quadraturis C &D. Q. E. D.