Latin
PROPOSITIO II
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 284-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO II. Isdem positis, SatellitisL Orbita circa Primarium T descripta A(caeteris paribus) magis curva est in C &D Quadraturis cum Sole, quam in Syzygiis G &B. Cum enim Satelles L velocius moveatur in Syzygiis quam in Quadraturis, minus deflectet à recto tramite, quem vi insitâ solâ describeret, in illis quam in hisce; hoc est, Satellitis Orbita minus curva est in Conjunctione &Oppositione quam in Quadraturis. Sed &major haec Curvedo ex alia etiam causa provenit: Vis ut MN (de qua Prop. praec. )in Conjunctione &Oppositione ad G &B contraria est Vi, quâ Corpus T trahit L, adeoque illam minuit: Minus ergo urgetur L versus T ad G &B quam ad C &D: minusque propterea à recto tramite deflectet in illis quam in hisce. Satellitis igitur Via curvior est in Quadraturis C &D quam in Syzygiis B &G. COROLLARIUM. Ex praedictis sequitur Satellitem L, (caeteris paribus) longius recedere à Primario T in Quadraturis quam in Syzygiis. Hoc pacto Satellitis Orbita circa Primarium Elliptica quasi fit, cujus centrum Primarius occupat; major Axis Quadrata Solis interjacet, minor Syzygias: sic enim Orbita curvior est illic quam hic. Atque augmentum celeritatis Satellitis prope Syzygias diversum erit in Orbita hac, ab illo quod fuisset in Orbita circulari Prop. praec. quia Vis ut MN Satellitis motum accelerantis aut retardantis directio alia est in hanc, alia in illam.