Latin
PROPOSITIO II
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 285
Unproofread scanNot analysed yet
Quae hic dicta sunt de Figura Orbitae Satellitis circa Primarium obtinent tantum, si, exclusâ actione Vis extraneae Solis, ejus Orbita foret Primario Concentrica. Nam si Excentrica sit, fieri potest ut Satelles L per hanc Excentricitatem longius absit à Primario T, &ex illo spectatus tardius moveatur in Syzygiis quam in Quadraturis; cum nempe Satelles Apsidem summam in Conjunctione vel Oppositione cum Sole versantem tenet. Sed &hic etiam supra demonstrata locum habebunt, caeteris paribus; celerius enim propter dictam Vim ut MN movebitur Satelles etiam tunc, &propius ad Primarium accedet quam absque illa. Praedicta Orbitae Satellitis figura Elliptica in Luna animadversa fuit ab Acutissimo Astronomo Ed. Halleio, qui Anno 1679 illam publico communicavit primus in Tractatu de Quibusdam Lunaris Theoriae Emendationem spectantibus. Sed &idem à D. Picard jam inde ab anno 1668 animadversum testatur Academiae Scientiarum Gallicae Historia Anno 1698 edita.