Latin
SECTIO II
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 286
Unproofread scanNot analysed yet
Per centrum T in plano ALT agatur semper Tl ipsi TL aequalis, angulumque ATl angulo ATL perpetuo proportionalem efficiens; hoc est, ut hic angulus ATl sit ad correspondentem ATL ut alter quivis ATI ad suum ATL. Adeoque area, quam TI motu angulari circa T sic lata describit, proportionalis erit areae quam TL describit. Sit AlEGH Curva quam punctum I, modo jam exposito motum, contingit: Et quoniam una cum L revolvitur corpus quod urgetur à Vi centripeta ad centrum T tendente, area ATLA (per Prop. XI. Lib. I. )est tempori proportionalis; quare &area ATIA tempori etiam proportionalis erit: sed &in plano immobili consistit, eodem nempe in quo corpus L circa T revolvitur; hoc est, puncti I is est motus, ut in plano immobili per T traducto perpetuo inveniatur, &areas ATIA, radio per T ducto descriptas, efficiat temporibus proportionales. Igitur per Prop. XII. Lib. I. manifestum est quod corpus, cotg. dietiereu gente justae quantitatis Vi centripetâ, revolvi possit una cum puncto? in curva linea AlEGH, quam punctum i describit. Datur autem haec linea curva AlEGH, quippe ex data linea ALPA modo constanti &dato genita: quaeratur igitur (per Cor. Prop. XXXVII. Lib. I.) lex Vis centripetae, quâ corpus in illa revolvi possit. Fiat angulus ATa angulo LTI, rectaque Ta rectae TA aequalis; &igitur angulus aTl angulo ATL aequalis erit. Describatur jam figura alT similis &aequalis ALT: adeoque punctum l est in perimetro figurae ipsi ALPA similis &aequalis circa T revolventis. Corpus ergo una cum llatum, &figuram immotam AlEGH describens, describit etiam perimetrum alpa Orbis ipsi ALPA similis circa T revolventis; ita ut eodem tempore describatur arcus al in Orbe revolvente a lpa, quo similis &aequalis AL in ALPA Orbe quiescente ab alio corpore descriptus est. Inventa ergo est lex Vis centripetae quaesita. Q. E. F.