Latin
PROPOSITIO IV. LEMMA
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 286-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO IV. LEMMA. Ifferentia virium centribetarum, quibus corpus in orbe quiDescente &corpus aliud in eodem orbe revolvente aequaliter moveri possunt, modo Prop. praec. indicato, est in triplicata ratione communis altitudinis inverse. Manentibus quae in praecedente posita sunt, dico differentiam virium centripetarum, quibus corpora L &l agitantur, esse reciproce in triplicata ratione communis altitudinis TL NELTI; sive esse differentiam virium in punctis L &I ad differentiam virium in aliis quibusvis punctis orbis quiescentis &revolventis, ubi corpora eodem momento invenientur, ut cubus altitudinis sive distantiae horum punctorum à centro virium T ad cubum rectae LT vel IT.