Latin
Prop. VII.) in recessu à
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 303
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. VII.) in recessu à so. centro decrescit minus quam pro duplicata ratione distantiae auctae, &D JElin accessu ad illud crescit minus quam pro duplicata ratione distantiae minutae: Adeoque corpus, si per integram revolutionem ab hac Vi versus centrum impelle1i e retur, Orbem describe41 ig ret minus Excentricum quam si abesset Vis haec extranea ut AM, solâque Vi quâ T trahit L quae est ut distantiae quadratum inverse urgeretur; &igitur, in revolutionis parte illa ubi ab hac Vi impellitur, describit partem Orbis minus Excentrici quam si abesset dicta Vis extranea ut AM. Quod si Satelles in Syzygiis versetur ut in B vel G, Vi ut AM evanescente, à Vi qua T trahit L aufertur Vis ut MN; hoc est, à Vi quadrato distantiae reciproce proportionali aufertur Vis ut ipsa distantia; Vis igitur reliqua quâ Satelles T nunc urgetur (per Corol. Prop. VII. )in accessu ad centrum crescit magis quam pro ratione distantiae diminutae, &in recessu à centro similiter magis decrescit; &praeterea (per supra ostensa) si Satelles per integram revolutionem hâc Vi residuâ ad centrum impelleretur, Orbem describeret magis Excentricum quam est ille quem describeret, si solâ Vi attractrice corporis T urgeretur; &proinde multo magis Excentricum quam est ille quem describeret, si eâ Vi centripetâ urgeretur quâ in Quadratura ad c urgebatur: Unde in revolutionis suae parte quando Vis extranea MN est maxima (hoc est, in Syzygiis) Satelles describit partem Orbis magis Excentrici quam cum ille in Quadraturis versatur; sive Orbis à Satellite descripti Excentricitas major est dum Satelles in Syzygiis versatur, minor dum in Quadraturis. Porro, quoniam Vis extranea addititia ut AM maxima est, &Vis MN minima seu nulla Satellite in Quadraturis versante, Vis conflata ex hac &Vi qua T trahit L est (caeteris paribus) maxima, maximeque recedit à reciproca duplicata distantiarum; adeoque in hoc casu, Orbis portio descripta pertinebit ad Orbem minime Excentricum.