Latin
Prop. VII.) in recessu à
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 304
Unproofread scanNot analysed yet
Satellite à C versus B progresso, Vis extranea ablatitia ut MN simul crescit, effectusque suos proinde magis magisque edit; hoc est, Satellitem describere facit Orbis partem ad Orbem magis Excentricum pertinentem: quare in progressu Satellitis à Quadraturis ad Syzygias ejus Orbis magis magisque Excentricus evadit, donec Satellite ad ipsam Oppositionem vel Conjunctionem cum Sole pervento, Orbis fiat omnium maxime Excentricus, ablatitiâ Vi ut MN existente nunc tum solâ, tum maximâ &maxime directâ. Postea vero, Satellite versus Quadraturam pergente, Excentricitas rursus diminui incipit, ob auctam Vim AM quae illam minuit. Orbis igitur Excentricitas in progressu Satellitis a Quadraturis ad Syzygias perpetuo augetur, &in ejusdem progressu à Syzygiis ad Quadraturas perpetuo diminuitur: Et maxima proinde est (caeteris paribus) in Syzygiis, minima in Quadraturis.