Latin
PROPOSITIO XIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 304-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XIII. Isdem positis quae in Prop. praec. in pluribus Satellitis revolutionibus inter se comparatis, dico Orbitae Satellitis Excentricitatem maximam esse, cum ejus Apsides in Syzygiis versantur; exinde vero diminui perpetuo in transitu Apsidum à Syzygiis ad Quadratum Solis, ubi illa minima est; in transitu vero Apsidum à Quadraturis ad Syzygias Excentricitatem rursus perpetuo augeri. Probatur eodem modo quo Propositio penultima. Nam (per Corol. Prop. VII. )Vires Satellitis in Quadraturis crescunt vel decrescunt minus quam pro duplicata ratione distantiae minutae vel auctae: quare si Orbis Apsides sint in Quadraturis, dicta ratio incrementi ac decrementi totius in transitu inter Apsides est omnium minima. Similiter, Vires Satellitis in Syzygiis crescunt vel decrescunt magis quam pro duplicata ratione distantiae minutae vel auctae; &propterea, si Orbis Apsides simul in Syzygiis versentur, dicta ratio totius incrementi ac decrementi Virium in transitu inter Apsides est omnium maxima; id est, ratio totius incrementi ac decrementi Virium minima est dum Apsides sunt in Quadraturis, maxima dum in Syzygiis; &propterea, in transitu Apsidum à Quadraturis ad Syzygias, in singulis Satellitis revolutionibus circa Primarium perpetuo augetur, &in transitu à Syzygiis ad Quadraturas perpetuo minuitur. Sed Prop. praec. ostensum est, quod si in singulis Satellitis revolutionibus augeatur ratio incrementi &decrementi Vis centripetae, augebitur simul &Orbis Excentricitas; &è contra minuetur Excentricitas, si ratio illa decrescat: Et igitur in transitu Apsidum à Quadraturis ad Syzygias Orbis Excentricitas perpetuo augetur, &in transitu à Syzygiis ad Quadraturas perpetuo minuitur; maxima ergo est Orbis Excentricitas dum Apsides in Syzygiis sunt, minima cum illae in Quadraturis versantur. Et ob diuturnitatem temporis quo Apsides prope Quadraturas aut Syzygias haerent, fit Excentricitatis incrementum aut decrementum admodum sensibile, &inaequalitas ST, cum sit in plano Orbis SET, erit etiam in plano CBDG, si fuerit communis intersectio duorum istorum planorum, Orbium nimirum Primarii &Secundarii; hoc est, si Nodi fuerint in Syzygiis. Igitur Nodis in Syzygiis versantibus, nullus orietur Error motûs in Latitudinem neque à Vi ut AM, neque à Vi ut MN, quae solae sunt Vires Satellitis motum perturbantes; ergo nullus prorsus Error in Latitudinem.