Latin
PROPOSITIO XIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 307
Unproofread scanNot analysed yet
Atque simile rursus fiet dum Satelles secundo peragrat semicirculum CGD; Nodus nempe, sive punctum in quo Satelles trajicit begD, est in antecedentia respectu puncti in quo illud postremâ vice trajecerat, atque ita porro; hoc est, Vis haec MN Satellitem L cogit in Orbitam, cujus Nodi singulis ipsius L revolutionibus circa T in antecedentia vergunt: celerrime autem regrediuntur Nodi cum in Quadraturis C &D versantur, quoniam (ut supra ostensum est) recta MN vel LF, secundum quam agit Vis ut MN Nodorum regressum efficiens, ad Orbitam CGDE in hoc casu maxime recta seu perpendicularis est. Porro, quae de Nodorum situ inter Quadraturas &Syzygias intermedio asseruntur, per se patent, cum recta MN ad planum CBDG sit in isto casu magis obliqua, minusque propterea potenter Satellitem inde deturbet. Cumque Nodorum regressus pendeat à ViMN, ille (caeteris paribus) maximus est cum haec est maxima; hoc est, quando Satelles est in Syzygiis. Q E. D. Mutatâ Inclinatione Orbis Satellitis ad planum Orbis Primarii circa Solem, non mutatur motus Nodorum sensibiliter, nisi mutatio Inclinationis fuerit nimis magna; nam Vis Nodis motum inducens in isto casu non multum mutatur.