Latin
PROPOSITIO. XV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 307-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO. XV. Isdem positis, dico Inclinationem plani Orbis Satellitis ad planum Orbis, in quo Primarius circa Solem revolvitur, perpetuo mutari, &quidem maximam esse cum Nodi sunt in Syzygiis cum Sole; minimam vero (caeteris paribus) cum in Quadraturis. Et insuper in hoc casu minui dictam Inclinationem in transitu Satellitis à Quadraturis ad Syzygias, eandemque rursus augeri in Satellitis transitu à Syzygiis ad Quadraturas. Unde fit ut Satellite in Syzygiis existente, Inclinatio planorum evadat minima, redeatque ad priorem magnitudinem circiter ubi Satelles ad Nodum proximum accedit. Dico insuper in transitu Nodorum à Syzygiis ad Quadraturas diminui hanc planorum Inclinationem, &fieri omnium minimam (caeteris paribus) ubi Nodi sunt in Quadraturis; dein crescere iisdem gradibus quibus antea decreverat, Nodisque ad Syzygias denuo reversis, ad magnitudinem primam redire. Licet Propositionis hujus partes omnes satis facile consequantur ex Prop. LXI. Lib. I. illas tamen hoc loco fusius explicare &demonstfare libet, proprium cuique adscribendo Schema. Sint primo Nodi Satellitis L in Syzygiis cum Sole s, hoc est, Linea Nodorum producta transeat per Solem; in quo casu recta MN (quae ad Prop. LXI. Lib. 1. demonstrata est positione suâ ostendere directionem, &magnitudine suâ quantitatem Vis istius, quae sola Satellitis motum in Latitudinem afficit) est in plano Orbitae Satellitis L: Et igitur, utut illa Satellitis motum in dicto plano perturbet, Satellitem ad motum quemcunque extra dictum planum BCGD neutiquam impellit; hoc est, motum Satellitis secundum Latitudinem omnino non afficit, sed Satellitem perturbationis omnis, quoad ejus motum in latum, immunem prorsus &expertem relinquit, ut Orbem suum circa proprium Primarium describat.