Latin
PROPOSITIO XXVIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 330
Unproofread scanNot analysed yet
ubi dictum triangulum est hactenus resolutum, quarum usus satis est notus: namque Distantia haec Lunae à Nodo in Orbe Lunari computata Argumentum Latitu dinis appellatur. Inventus igitur est Locus Lunae verus, sive è Terrae centro spectatus, tam in longum quam in latum. Qualem vero in dato Horizonte situm, hoc est, quam Altitudinem quemque Verticalem ad datum Tempus obtineat Phaenomenon, cujus Longitudo &Latitudo dantur; Problema est solutu obvium ex Doctrina sphaerica: est nempe conversa Propp. XXVI &XXVII. Lib. II. Quod fi Locus Lunae apparens sive visus quaeratur, in Tabula prima, de qua Prop. XXVII, adnotetur Lunae Parallaxis Orbis Excentricitati Lunaeque Anomaliae mediae prius cognitis congrua, quae per Aequationem Menstruam &Annuam (de quibus in eadem XXVII. dictum est) corrigatur. Ex Parallaxi horizontali inveniatur (per Prop. XLVII. Lib. II.) Parallaxis inventae prius Altitudini competens, quae inde subtracta relinquit Altitudinem Lunae visam: Et alia nulla est inter Lunae Locum verum &visum differentia praeter hoc Altitudinis decrementum sive Parallaxin, &communem illam ex Refractione ad Atmosphaeram ortam, de qua Propp. LXIV &LXV. Lib. II. Qualem vero in Longitudine Latitudineque mutationem inducunt Parallaxis &Refractio, ex Propp. LXIII &LXVIII. Lib. II. colligetur. Inventus igitur est Lunae Locus, tam verus quam è dato in Telluris superficie puncto visus, secundum Longitudinem &Latitudinem. Q. E. F.