Latin
PROPOSITIO XXIX
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 330-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXIX. Wasnam ex supra explicatis Correctionibus, ad Lunae Motum attinentibus, adhibuerint hucusque Tabularum Conditores, quasque neglexerint breviter recensere. Primo, omnes Correctiones sive Aequationes Annuas à varia Distantia Telluris à Sole (Propp. XVIII &XIX. explicatas) negligunt unamque considerant, quae ab aucto &diminuto Tempore periodico Lunae circa Terram pro diminuta vel aucta Terrae Distantia à Sole provenit; hoc est, quae ab Anomalia Terrae media pendet. Immo hanc Inaequalitatem, licet à Tychone, Keplero &Horoxio observatam, aliis immiscebant: Propter hanc enim compulsi sunt, reclamante naturâ rerum, Tempus apparens ad medium aliter reducere in Lunae Locis computandis, quam in computandis Locis Solis aliorumque Syderum; &speciatim Tycho eam Aequationis Temporis partem, quae pendet à Terrae Anomalia media, (à qua &haec Lunae Inaequalitas similiter pendet,) omisit prorsus. At Replerus &Horoxius ulterius progressi ad Tempus aequandum partem Physicam adhibent addititiam cum vera &Astronomica sublatitia est, &è contra. Acutissimus Ed.