Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 34
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam enim (per Prop. XXII.) Planetarum, circa Solem gyrantium &ad illius centrum tendentium, ita attemperatur Motus, ut Quadrata Temporum Periodicorum in eadem sint ratione cum Cubis Distantiarum à Sole; cumque (per praec.) corporum hâc lege gyrantium Vires Centripetae sint reciproce ut Quadrata Distantiarum à centro: patet Virea Solem respicientes, quibus Planetae urgentur, quibusque in Orbitia suis retinentur, esse reciproce ut Quadrata Distantiarum à centro Solis.