Latin
PROPOSITIO XXIX
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 34-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXIX. TIres, quibus Planetae Secundarii in Orbitis suis retinentur, sunt reciproce ut Quadrata Distantiarum à centro sui respectivi Primarii, quod hae Vires respiciunt. Nam quoniam (per Prop. XXI.) Planetarum circum jovialium circa Jovem, &circum saturniorum circa Saturnum revolventium, ita attemperatur Motus, ut Quadrata Temporum Periodicorum in eadem sint ratione cum Cubis Distantiarum eorundem à centro Jovis &Saturni respective; cumque (per Prop. XXIII. )corporum hâc lege gyrantium Vires Centripetae sint reciproce ut Quadrata Distantiarum à centro: patet Vires illas Centripetas, quibus Planetae isti secundarii versus Jovem &Saturnum respective urgentur, esse reciproce ut Quadrata Distantiarum à centro dicti Primarii respectivi. Haec vero Vis in quovis Secundario est tantum altera pars Vis totius, quâ urgetur satelles; altera vero est Vis omnis Acceleratrix, quâ Primarius urgetur; ut Prop. XX. ostensum est. Quantum ad Lunam Telluris comitem, quia sola circa Terram revolvitur, nequit haec, quoad Distantiam &Tempus Periodicum comparari cum alia; neque proinde Lex Vis Centripetae, quâ versus Tellurem urgetur, modo praedicto deduci. In sequentibus quidem deducitur haec ex figura Orbitae quam Luna circa Terram describit: Verum hucusque ejus Orbitam tanquam à circulari non abludentem consideravimus. Quod si revera esset circulus Telluri concentricus, Lex Virium quibus in Orbe retineretur, non posset inde detegi: Palam enim est hujusmodi Orbitam describi posse, quaecunque tandem sit Lex Vis Centripetae. COROLLARIUM. Ex duabus hisce Propositionibus sequitur, inter Planetas Primarios, Soli propiorem; inter ejusdem Primarii satellites, ipsi Primario propiorem velocius moveri. Nam ostensum est tam in his quam illis Vires Centripetas esse reciproce ut Quadrata Distantiarum à centro: &(Prop. XXVII.) ostensum est Celeritates, in isto casu, esse inverse in subduplicata ratione Distantiarum à centro motûs; sive mediam proportionalem inter Distantias remotioris &propioris esse ad Distantiam propioris ut Velocitas propioris ad remotioris Velocitatem. Cumque harum magnitudinum prima major sit quam secunda, erit tertia major quam quarta; hoc est, propioris Velocitas major Velocitate remotioris.