Latin
PROPOSITIO XLI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 353
Unproofread scanNot analysed yet
In hujus centro circellus est totaliter umbrosus, si Lunae Umbra totalis hucusque porrigitur: reliqua circumcirca corona est pene umbrosa, cujus partes circello praedicto propiores obscuriores sunt, per Prop. XXXIV. Patet quod, si Penumbra Tellurem non tangat, nulla futura est Eclipsis per universam Terram: Sin aliqua Telluris pars Penumbrae immergatur, ea aliqualem (proprie loquendo sicut prius de Luna) patietur Eclipsin; sive tractûs istius incolis Sol ob interpositam Lunam deficere videbitur. Patet autem Umbram in Terram incurrere, si circulus HM circulum DCG secet; alias non incurrere, cum circulus DCG sit Telluris maximus. Ut autem dignoscatur an in dati Mensis Novilunio circulus HM circulum DCG secet, concipiatur Telluris Hemisphaerium à Sole illustratum &circulum penumbrosum desuper spectari ab Oculo, in rectae Solis &Terrae centra conjungentis puncto, ubi Coelum Lunae intersecat, constituto; quo casu Hemisphaerium istud, licet convexum, quasi Disci planum videbitur, sicut nobis Lunam intuentibus accidit; distantiâ Oculi abstractionem à convexitate naturaliter causante. Ecliptica, hâc ratione, tanquam recta videbitur, v. g. ATK, cum Oculus in ejus plano reperiatur: Et quia Oculus à plano Orbis Lunaris proxime abest, Orbita Lunaris in Discum excepta, sive potius Via centri circuli umbrosi, id est, linea quam hoc in plano Disci Telluris describit, erit etiam recta, puta l. Ex Terrae centro T ducatur TV in Al normalis; erit v punctum omnium in sl punctorum centro Terrae proximum. Adeoque si penumbrosus circulus HM Telluris Discum CDG omnino attingat, hunc attinget cum ejus centrum est in V: in quovis enim alio puncto circuli hi magis inter se distant. Et ob eandem rationem, si HM in CDG incurrat, maxime incurrit cum penumbrosi circuli centrum ad v pervenerit. Patet vero circulum HM circulum DCG non attingere, si centro ipsius HM ad v pervento VT excedat TR &VM simul sumptas: Sed (per Prop. praec. )TV Oculo ut supra constituto apparet in angulo aequali Distantiae Solis &Lunae ex Terrae centro apparenti, auctae angulo qui est ad Parallaxin Solis horizontalem ut dicta Luminarium Distantia ad Lunae Parallaxin horizontalem; &TR eidem oculo apparet sub angulo aequali Parallaxi Lunae horizontali; &VM (per Schol. Prop. xxxiv. )ab eodem videtur in angulo aequali aggregato Semidiametrorum Solis &Lunae ex Terrae centro apparentium: Si igitur circuli penumbrosi centro ad V pervento Distantia Luminarium ex Terrae centro visa, aucta angulo qui est ad horizontalem Solis Parallaxin ut dicta Luminarium Distantia ad Lunae horizontalem Parallaxin, major fuerit quam aggregatum Parallaxis Lunae horizontalis &Semidiametrorum Luminarium; patet nullam in quavis Terrae parte futuram Solis Eclipsin.