Latin
PROPOSITIO XLI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 354
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque in Noviluniis, in quibus Eclipsis subest suspicio, sive in quibus HM tangit DCG, Distantia Luminarium visa sesquialtera est Parallaxis Lunae horizontalis, (nempe TV sesquialtera TR,) cum VM aggregatum Semidiametrorum apparentium Luminarium mediocrium subdupla quasi sit TR mediocris Parallaxis Lunae horizontalis; nullus erit in tota Terra Solis Defectus, si circuli HM centro ad v pervento Distantia Luminarium ex Terrae centro visa, aucta sesquiplo Parallaxis Solis horizontalis, excedat summam Semidiametrorum Solis &Lunae, &Parallaxis Lunae horizontalis; hoc est, si Luminarium Distantia ex Terrae centro visa excedat summam Semidiametrorum Luminarium &Parallaxis Lunae horizontalis, minutam sesquiplo Parallaxis Solis horizontalis. At si ista Distantia huic summae aequalis fuerit, Penumbra Terram stringit, in illam tamen non incurret, nec Sol deficere Terricolae videbitur. Si vero illa hâc sit minor, hoc est, si Penumbrae centro in v versante, Luminarium Distantia ex centro Terrae visa deficiat à summa Semidiametrorum eorundem &Parallaxis Lunae horizontalis, multata sesquiplo Parallaxis Solis horizontalis; hoc est, si TV minor sit quam TR &VM simul, aut circulus HM circulum DCG intersecet, (puta in Y &Z,) &interim ipse circellus totaliter umbrosus in centro circuli HM aut non omnino contingat, aut tantum contingat DCG circulum; Solis pars deficere videbitur illis, qui illuminatam Hemisphaerii partem segmento YRZM circulo utrique communi incumbentem incolunt Quoniam vero circelli hujusce plene umbrosi Semidiameter Oculo ut supra constituto apparet sub angulo aequali Semidiametro Lunae ex Terrae centro apparenti, diminutae Semidiametro apparenti Solis ex eodem, per Schol. Prop. XXXIII; patet hunc (licet in v positum) Discum CDG non attingere, si Distantia Luminarium ex centro Terrae visa una cum Solis Parallaxi horizontali (TV enim in hoc casu non multum superat RT) excedat Parallaxin Lunae horizontalem &excessum Semidiametri apparentis Lunae supra Semidiametrum apparentem Solis, vel hisce sit aequalis; hoc est, si dicta Luminarium Distantia excedat Semidiametrum &Parallaxin horizontalem Lunae, demptis Semidiame tro &Parallaxi horizontali Solis, vel illis sit aequalis: At si illa ab his deficiat, tum ipsa totalis Umbra Terram delibabit, &totalem Solis Defectum efficiet incolis tractûs Terrae quem involvit; at sine notabili mora, quia circellus hic parvus admodum est, cum Lunae Diameter apparens parum excedat Diametrum apparentem Solis, ideoque communiter pro centro Penumbrae habetur.