Latin
360.6 to 360.7
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 360.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ipsum Penumbrae centrum Tellurem ad E attingit, incola ad E orientem Solem centraliter deficientem spectat, quippe Penumbrae centro subjectus. Qui punctum Telluris habitat, ubi Penumbra tota intra Terrae Discum recepta (si quidem id accidat) eundem interius tangit, illi Eclipsis Solis ad marginem infimum finitur in Ortu: sicut illi qui punctum tenet, ubi Penumbra interius Discum ultimo tangit, jamjam ex parte ultra hunc protendenda, Eclipsis Solis ad limbum infimum incipit ipso Sole occidente. Casus hosce duos in figura non expressimus, ne confusio oriretur. Cum itia Cum circuli penumbrosi centrum ad ZSX rectam in Disco Eclipticae normalem, sive cum Penumbrae Lunaris axis ad circulum ZSX praedictae rectae respondentem, cujus nempe illa est Diameter, pervenerit in N; Telluris superficiei punctum, quod puncto N exstantis circuli ZSX subjicitur, Eclipsin Solis centralem patitur, &Spectatori ad N aliudve quodlibet circuli ZSX punctum posito Sol in Eclipticae puncto supra Horizontem altissimo videtur. Cum enim circulus ZX per Spectatoris Zenith transeat ex hypothesi, erit ejus Horizonti perpendicularis: sed &Eclipticae etiam perpendicularis est ad S; &igitur (per Elem. Sphaeric.