Latin
PROPOSITIO XLIV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 361
Unproofread scanNot analysed yet
)distat quadrante ab dicti Horizontis &Eclipticae concursu: sed Eclipticae (utpote circuli maximi) dimidium supra quemlibet Horizontem exstat; unde zX Eclipticae occurrit in puncto ab oriente puncto per quadrantem distante, sive altissimo. Terricola igitur, qui tum punctum N in Telluris superficie tenet, Solem centraliter deficientem in gradu nonagesimo cernit: Qui vero ab N versus Z vel X, at in circulo ZSX, degit, Solem in gradu nonagesimo deficientem quidem cernit, si intra limites penumbrosi circuli versetur; sed plus minusve deficientem pro majori aut minori ejus distantia ab N, ut Prop. praec. ostensum est. Similiter, cum Penumbrae centrum circulum exstantem immobilem PSR in M attingit, Telluris incola, qui huic subjicitur, Solem ipso Meridie centraliter deficientem videt: Qui vero ab M versus alterutrum Polum sub praedicto Meridiano PR degunt, Solem ipso Meridie partialiter deficientem vident, si intra Penumbrae limites constiterint. Et ille quidem, qui versus Polum, borealem P ab M removetur, Solis partem australem deficientem videt, &è contra; quod &in casu priori &universaliter in omnibus casibus obtinet. Penumbrae centro tandem ad extremum Discum ad F pervento, qui illud ipsum punctum simul attingit Spectator, Solem occidentem (quia ex illuminato Hemisphaerio in obscurum, Noctem cum Die commutaturus, transit) centraliter deficientem videt: At qui ad D ultimum Penumbrae Lunaris ictum patitur, Solem occidentem supremo sui limbo Lunae contiguum quasi, &Eclipsis omnimodae finem cernit.