Latin
PROPOSITIO XLV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 361-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XLV. EElluris Locum (hoc est, ejus Longitudinem &Latitudinem) determinare, ubi Sol oriens supremo sui margine deficere videtur. Iisdem manentibus quae posita sunt supra, determinanda est Longitudo &Latitudo puncto c. Per Telluris punctum S, cui Sol perpendiculariter imminet, &punctum C traductus intelligatur circulus maximus sc, qui, in schemate ut supra delineato, quasi recta apparebit. Ducantur etiam arcus circulorum maximorum PC, PZ. In triangulo sphaerico PSZ dantur tria latera, sc. Ps distantia Solis à Polo illuminato, SZ quadrans, &PS distantia Poli Eclipticae Z (cum arcus SZ sit normalis ad Eclipticam KSY &in quadrantem protensus) à Polo Aequatoris P; innotescit igitur angulus sphaericus inter arcus circulorum SP, SZ, qui idem est cum angulo rectilineo inter rectas SP, SZ in plano Disci ductas; sicut universaliter angulus in superficie sphaerae aequalis est angulo rectilineo, quem communes sectiones planorum circulorum sphaericum angulum comprehendentium cum plano tertio ad utrumque normali continent. Porro (per Corol. Prop. XLII.