Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 378
Unproofread scanNot analysed yet
Atque haec omnia similiter in Jovis &Saturni Satellitibus obtinere admodum est probabile, si quidem eodem prorsus modo B bb Primarios hosce Planetas circumeunt simulque cum illis circa Solem feruntur, perinde ac cum Tellure Luna; &quod evidentissimum istud Lunae Phaenomenon ab omni aevo observatum &celebratum, (de quo Prop. praec initio dictum,) quod nempe eandem perpetuo Faciem ad Terram obversam tenet, Jovialibus istis &Saturniis etiam conveniat. Observatum enim est Comitum Saturniorum extimum tum solum conspici, cum Planetae huic ad Occidentem positus est; ab Oriente vero semper eum latere: verisimile est id inde evenire quod magnâ sui parte obscuriorem (hoc est, radios Solares undiquaque copiose satis non reflectentem) superficiem habeat Satelles hic, sicut &nostrae Lunae in planitiebus quibusdam satis amplis contingit; quae pars obscurior, cum ad nos conversa est, cerni nequeat prae luminis reflexi tenuitate. Cumque in Orbitae suae latere quod Orientem spectat, obscurata reperiatur Luna haec Saturnia, in altero nunquam; manifestum est indicium eandem Lunae istius Faciem semper Saturnum respicere, quoniam ex eo illud contingere necesse est, ut cuivis patet. Quis jam dubitet, cum &illius omnium remotissimae &nostrae Lunae Facies semper eadem Primario suo obvertatur, quin idem in caeteris quae circa Jovem ac Saturnum revolvuntur etiam obtineat, licet Observationes manifestae illud non evincunt?