Latin
SECTIO XI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 378-2
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO XI. De Magnitudine &Densitate Satellitum. In investiganda Satellitum Magnitudine supponemus &illos, suorum Primariorum (circa quos revolvuntur) reliquorumque magnorum Mundi corporum instar, sphaericam (ex partium Gravitate versus totum totiusve centrum) ab initio, dum eorum materia fluida esset, induisse Figuram. Hoc in Luna Telluris nostrae Satellite ex menstruis Phasibus, Eclipsibus aliisque omnibus quae excogitari possunt argumentis abunde patet, ut apud Physicae &Astronomiae Scriptores videre est: Hoc in aliis, Jovis nempe &Saturni Comitibus, etiam apparet; quamcunque enim Faciem Observatori Terrestri obvertunt (obvertunt vero omnes) Disco circulari perpetuo videntur, quod nulli Figurae praeter sphaericam contingere potest. Licet Planetarum Figura sphaerica sit, si integrum aliquem spectes Planetam, hoc non impedit quin inaequalitates aliquae seaeque, si cum rebus nostris comparentur, satis magnae) in illorum superficiebus reperiantur, ex causis particularibus prope eorum superficies in partes jam induratas &solidas vires suas exerentibus ortae; quales &in Terra nostra reperiuntur &in Luna, sed quae ipsorum Globorum respectu pro nullis merito habentur, eorumque rotunditati non officiunt. In investiganda Satellitum Magnitudine &Densitate, Lunae nostrae exemplum adducemus, ad cujus normam in reliquis procedere licebit.