Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 385
Unproofread scanNot analysed yet
Si Luna in Aequinoctiali circulo versetur, aquarum eminentiae binae oppositae Aequatorem Terrestrem tenebunt, &utraque maximum illum Telluris circulum motu suo describens magis agitabitur, &proinde ad littora appellens altius elevabitur ad illa; praeterquam quod, Aequatoris Terrestris diametro majore existente quam recta quaevis alia per Terrae centrum traducta &utrinque ad ejus superficiem terminata, aqua per Luminarium Vires (caeteris paribus) in illo ad majorem altitudinem elevabitur quam alibi. Et igitur cum Luminaria duo, in Aequatore conjuncta aut opposita, Vires suas ad Mare in Aequatore Terrestri elevandum jungunt, quod fit in Syzygiis Aequinoctio proximis, hoc est, Mense Martio &Septembri contingentibus; Aestus tum producti erunt omnium maximi &agitatissimi, Aestusque, qui dictis Mensibus in Luminarium Quadraturis contingunt, erunt omnium minimi minimeque agitati; effectus quippe differentiae Virium Lunae ab Aequatore maxime declinantis (nempe quae Soli in Aequatore posito est in aspectu Quadrato, ac proinde in Solstitialibus Zodiaci punctis) &proinde Aestum minimum minimeque agitatum producentis, &Solis non declinantis Aestumque adeo maximum maximeque agitatum causantis; cujus contrarium accidit circa Solstitia, cum Aestus minimi in Luminarium Syzygiis contingunt (minimi inquam illorum qui in Syzygiis contingunt) maximique (eodem sensu) in eorum Quadraturis. Rursus, Aestus (caeteris paribus) maximi sunt dum Luminaria sunt in Perigaeo, minimi dum in Apogaeo; cumque istud Lunae accidat quovis Lunationis tempore, Soli autem Hyeme tantum, hoc prioribus junctum efficit ut Aestus maximi in Syzygiis &minimi in proximis Quadraturis praecedant Aequinoctium vernum &sequantur Aequinoctium autumnale. Hucusque Aestuum proprietates confideravimus quatenus universum Telluris globum afficiunt: restat nunc ut eas consideremus quae à diversarum habitationum Latitudine diversa procedunt. In quem finem referat BEKACH Tellurem, cujus centrum T, Poli A &B, hic borealis ille australis, ECAequator, &huic paralleli duo circuli CD, FG, quorum hic versus Boream fit, ille versus Austrum. Fluidum Telluri circumfusum ad praesentiam Lunae se disponat in sphaeroidem figuram oblongam, cujus axis KH productus ad partes H per Lunam transeat, ut Prop. praec.