Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 386
Unproofread scanNot analysed yet
ostensum est; erit recta TH vel TK maxima aquae Altitudo computando à centro) &TM vel TN minima, eadem nempe cum Altitudine aquae in quovis circuli NM puncto, v. g. X vel Y, ubi parallelis CD &FG occurrit. Rectae TC, TF, TD &TG aquae Altitudinem in respectivis punctis C, F, D &G designabunt; duKSNNN. ctoque PO circulo ad circulum NM parallelo, erit recta TO aequalis Altitudini aquae in punctis O, V, S, R &P, ubi dictus circulus aia Po cum Aequatore ¶llelis respectivis concurrit. Hisce positis, consideremus Locum motu diurno parallelum CD describentem: patet, cum Locus hic in D versatur, Altitudinem Maris TD esse maximam, hoc est, Aestum esse cum Luna L Meridianum tenet; postea vero Altitudinem aquae ibi esse minimam, cum dictus Locus revolvendo ad punctum x pervenit, uti prius est ostensum; rursusque Aestum esse cum Locus ad c appellit. Sed quia TD major est quam TC (nempe longissimae TH propior) erit in casu praesenti, cum Luna ad Polum elevatum declinat, Altitudo Maris major cum Luna est in Meridiano supra Horizontem quam cum Luna Meridianum infra eundem tenet. Similiter TG minor est quam TF, quippe minimae TM propior; hoc est, in Loco parallelum FG motu diurno describente Altitudo aquae maxima, contingens dum Luna versus Polum depressum A declinans Meridianum supra Horizontem tenet, minor est quam ejus Altitudo maxima, quae fit dum Luna ad Meridiani alteram medietatem pertingit. Porro, Aestûs praedicti alternis vicibus majoris &minoris (in Loco quovis extra Aequatorem posito, prout Luna ad Meridiani partem conspicuam aut latentem appellit) differentia major erit, si cum causis quibusdam prius explicatis similemque effectum sortientibus conjungantur, ex gr. Solstitiorum tempore; tunc enim in Syzygiis utrumque Luminare ab Aequatore maxime declinat, à qua Declinatione Aestuum alternationem pendere ostensum est. Atque effectus adhuc augebitur, si Orbitae Lunaris Nodus ascendens Aequinoctium vernum etiam occupat; tunc enim Luna Soli coniuncta, ultra Declinationem Solis Declinationi maximae aequalem, Latitudinis maximae (in Limite nempe) quantitate magis adhuc in Boream aut Austrum declinat. Haec omnia ita se haberent, si globus Telluris undique aquâ satis profundâ tegatur: Verum propter Insulas tam majores quam minores Aestum inhibentes, atque hisce intermedia Freta, item Vada Syrtesque, per quae Aestus sunt propagandi, infinita fere oritur hujus Phaenomeni varietas. At omnium horum situ respectuque invicem probe notis, &Observationibus de Maris Aestu exacte institutis, nullum est dubium quin horum ratio ex praedictis facile &naturaliter fluat. Verum cum haec non sint nostri instituti, immo hactenus ostensa non nisi tanquam Lemmata ad Lunae figuram determinandam consignentur, particularibus hujusmodi prosequendis abstinemus.