Latin
PROPOSITIO LXVI. LEMMA
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 387
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO LXVI. LEMMA. IGlobus Lunae ubique profundo Mari nostro simili opertus esset, indueret hic figuram sphaeroidem oblongam, cujus axis productus per Terram transiret: &Altitudo fluidi Lunaris, in partibus citerioribus &ulterioribus Lunae, supra sphaeram sphaeroidi inscriptam esset ad Altitudinem analogam Maris nostri in partibus Lunae subjectis &hisce è diametro oppositis, supra sphaeram inscriptam sphaeroidi, in ratione composita ex ratione gravitatis acceleratricis Lunae in Terram ad gravitatem acceleratricem Terrae in Lunam, &ratione Diametri Lunae ad Diametrum Terrae. Quod fluidum Lunare in sphaeroidem figuram assurgeret, cujus axis per Terram transiret, patet iisdem argumentis, quibus Prop. LXIV. probavimus fluidum Terrestre hujusmodi figuram induere. Cum enim Lib. 1. satis sit ostensa gravitas omnium corporum in omnia, merito cum Keplero in Astr. Lunar. quaerendum esset; Quid impedit igitur quin dicamus Terram etiam Lunares aquas trahere sicut Luna Terrestres? Porro, si gravitas acceleratrix Terrae in Lunam aequalis esset gravitati acceleratrici Lunae in Terram, (hoc est, si aequalis esset materiae quantitas in Luna &in Terra; patet fluida aequidensa, quibus isti duo globi teguntur, se conformatura in figuras sphaeroides similes. Nulla enim vel excogitari potest ratio, quare alterius globi fluidum in acutiorem sphaeroidem figuram attollatur: Nam praeter solam molem, in casu praesente omnia hinc inde aequantur. Et cum omnia ad omnimodam Aequa igic IS: Vanisis. Nv. a2 VII. T E greg Sug ὐ2 ἐc2 δ ti i. ponuntur praeter Molem, loco litatem producendam necessaria etur Similitudo ejus succedanea. omnimodae Aequalitatis produc Figurae in schemate designent figuras sphaeroides similes in quas Luna (cujus centrum L) Terraque (cujus centrum T) aequalis massae fluida alterna elevarent; figurarum harum axes LB, TA in directum jacerent per Prop. LXIV.