Latin
PROPOSITIO LXX
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 394-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO LXX. Nnuli Saturnii Phases è Terra spectatas describere &deHfinire. Licet Annuli Saturnii Phases è Sole spectatae sint fere eaedem cum ejus Phasibus è Tellure spectatis, (quia Saturni locus Geocentricus ab ejusdem loco Heliocentrico, etiam cum maxime, vix distat sex gradibus,) &proinde per Prop. praec. definiendae; cum tamen in quibusdam differant, praecipue Saturno rotundo apparente, illarum differentias breviter ostendemus Sit ut prius S Sol, ABIN Orbita Saturni, DCT Orbita Telluris annua; (neque enim ejus inclinationem ad Orbem Saturni, quippe admodum parvam, hic consideramus;) sintque A &I loca Orbitae Saturni, in quibus Saturnus existit cum Annuli sui planum productum per Solem transit, &Aequinoctium in Saturno sit, si Annulus sit in plano Aequatoris &Saturnus circa proprium axem rotetur. Patet quod, Saturno in A vel 1 posito, Annulus non cernetur ab Oculo in Terra in quacunque Orbitae suae parte Tellus consistat: Nam cum neutra Annuli facies à Sole in hoc casu illustretur, neutra ab Oculo videbitur, licet satis supra illius planum elevato. Sola Annuli acies illustratur, quae tamen non videtur, quia radios (saltem ad Terram pertingentes) non repercutit: haec tamen, qua lucidum Saturni Discum transit, nigricans sive obscura linea apparet ob rationes Prop. praec. explicatas. Porro si, Saturno ad B progresso, Tellus sit in Orbitae suae puncto c, tali ut BC sit parallela ad A1, Saturnus etiamnum rotundus apparebit: Nam licet Annuli facies altera à Sole in hoc casu illustretur, Oculus Telluri affixus in Annuli plano producto etiamnum reperitur ideoque illam non videt, sed solam Annuli aciem obscuram sibi obversam habet. Hoc accidit quando Saturnus ex Terra spectatus ad easdem Fixas refertur, ad quas referebatur per Oculum in Sole positum cum Sol in Annuli plano producto reperiretur; hoc est, quando Saturni locus Geocentricus idem est cum ejus loco Heliocentrico, cum Sol est in Annuli plano producto, quod ex Tabulis Astronomicis facillime dignoscitur.