Latin
PROPOSITIO LXX
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 395
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus, ponatur Saturnus in situ H, Tellus in E, ita ut Annuli planum, sive potius hujus communis sectio cum plano Orbis Saturni recta HM, ipsi IA parallela, producta inter Solem S &Terram E cadat, quod fiet ubi Saturni Locus Geocentricus &ejusdem Locus Heliocentricus sunt ad diversas partes Loci supra Prop. LXVIII. descripti, ubi Annuli planum productum in Solem Terramve incidit, quod ex Tabulis Astronomicis, Ephemeridibus praesertim, statim constat; nam SH recta Saturni Locum Heliocentricum ostendens cadit ad unas rectae HM partes, &EH ostendens ejus Locum Geocentricum cadit ad alteras ejusdem rectae partes: In hoc, inquam, casu Spectator Terrestris Annulum non videbit, (praeterquam quod linea nigricans lucidum Saturni Discum transit,) quia illam Annuli faciem, quae Solis radiis exponitur, conspicere nequit; quippe ab ipso aversam. Obversa etenim Terrae, in hoc casu, est facies illa quae nunc umbrae vices patitur. Contra, cum rectae TN, SN ad Saturnum ex Sole &Terra eductae ad easdem praedictae NR (communis sectionis planorum Annuli Orbisque Saturni) partes cadunt, sicut fit cum Saturnus est in N; hoc est, cum Locus Saturni Geocentricus ejusdemque Locus Heliocentricus ad easdem partes sunt respectu Loci supra descripti, ubi Annuli planum productum in Solem incidit; tum eadem facies Annuli Soli &Terrae obvertitur, ac proinde (si per alias rationes Prop. praec explicatas liceat) facies illustrata visa Saturno Brachia Ansasve praestare videbitur: Nempe si Sol Annuli faciem satis illustret, ut ejus lumen Oculum afficiat; hoc est, si tribus gradibus aut amplius supra Annuli planum attollatur, sive Saturnus octo gradus aut amplius à puncto A vel 1 absit, &Terra etiam uno circiter gradu aut amplius supra eandem faciem elevetur, (nam etiam sensibili aliquâ opus est Oculi elevatione supra planum Annuli, ne Ellipsis, quam Annulus refert, tenuissimae lineae similitudinem praeferat, adeoque exiliorem emittat lucem quam quae Oculum movere possit;) hoc est, si Saturni Locus Geocentricus tribus gradibus aut amplius distet à loco, ubi Annuli ejus planum productum in Terram incidit, videbitur Annulus, sicuti Prop. praec. ostensum est. Ad definiendam speciem Ellipsis quam Annulus quovis tempore refert, advertendum est quod, cum illius planum inclinatum sit ad planum Orbitae Terrae 238 circiter ubi Annuli circulus maxime directe videtur, Linea Terram dictumque circulum conjungens ad circuli planum in dicto angulo inclinabitur; &proinde in isto casu circulus apparebit Ellipsis, cujus major axis est duplus sesquialter minoris. Porro, in alia quavis inclinatione rectae Terram &Saturnum conjungentis ad circuli planum, (invenienda ex distantia Loci Saturni Geocentrici ab ejus Loco Geocentrico ubi Annuli planum productum in Terram incidit, ope Tabulae Declinationis punctorum Eclipticae, ut supra) major ejus axis erit ad minorem sicut radius ad sinum rectum anguli modo inventi, quo Oculus supra planum Annuli elevatur.