Latin
PROPOSITIO LXX
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 396
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hae sunt praecipuae Annuli Phases è Tellure visae, &hi modi illas definiendi. Q. E. F. Ejusdem etiam speciei est Ellipsis quae interiorem Annuli circulum refert, quippe in eodem plano cum exteriore: Verum Ellipsis haec non est eadem cum perforata figura; Annuli enim crassities huic obstat. Perforatae hujus figurae citerior semissis eadem est cum praedictae Ellipseos parte; ulterior vero est aequalis similisque Ellipsis pars axi paulo propius admota, ut ex figura Prop. LXVIII. patet.