Latin
PROPOSITIO IV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 407
Unproofread scanNot analysed yet
subnexis, Cometam vult esse corpus quoddam humidum proprios suos vapores emittens, aethera semper pererrans, ad Solem eundem semper fere situm retinens; quod &Hevelius tenet in sua Cometograph. pag. 430. qui haud absimiliter Caudam productam vult: nempe Atmosphaerae Cometicae partes tenuiores vi caloris rarefieri, &à parte antica ac ab utroque latere propelli in vartem à Sole aversam. Hisce positis, ex Gregorii sententia necessario sequitur medietatem Cometae à Sole aversam, &ab illo nunquam calefactam nec illustratam, craßis &valde opacis infestari vaporibus, qui à vaporosa illa Cometae materia continuo nutriti, nullà unquam (ob debilem &obliquam Solis lucem) factà ipsorum resolutione, in immensam altitudinem excrescunt, &Solis radios non satis validos ad exhalationes dispellendas undique reflectunt. Celeberrimus D. Newtonus censet etiam quod Cometae Cauda nihil aliud est quam vapor longe tenuissimus, quem Caput seu Nucleus Cometae per calorem suum emittit. Dum Cometa ad Perihelium suum descendit, vapores copiosissimi, qui illum in regionibus à Sole remotissimis ideoque frigidissimis versantem prius insederunt, calore Solis rarefacti ascendunt; hoc est, in partes à Sole aversas abeunt: nam particulae omnes in medio longe ultra Saturnum protenso (aura sc. aetheria) graves sunt in Solem. Aura haec, calefacta à calidis vaporis particulis illi implicitis, rarior &inde levior fit reliquâ ambiente aurâ, &proinde ab hac propulsa sursum ascendit, unaque reflectentes particulas ex quibus Cauda componitur secum vehit; non absimiliter atque fumus ascendit in camino per impulsum aeris illum implicantis per calorem rarefacti. Quoniam vero ultra Cometae atmosphaeram aura aetheria est rara admodum &tantum non nulla, ideo actioni radiorum Solarium particulas atmosphaerae Cometicae secum rapientium à Keplero propugnatae aliquid tribuam; licet praecipuam maximeque efficacem ascensûs vaporis Caudam constituentis causam (praeter impetum in primo ascensu acquisitum) credam esse supradescriptam aurae aetheriae raritatem à calore particularum jugiter à Cometa assurgentium in vicinia Solis, ubi aura Caudae circumfusa densior est &gravior. Atque Cauda tunc in altum sublata, sicut ipse Nucleus, in Solem gravis tanquam alterum projectile circa Solem in Coni sectione revolvitur, ac Cometam comitatur in regiones longinquas, donec paulatim dissipetur. Quamvis Cometarum quorundam Caudae in immensum protensae magnam materiae copiam requirere videantur, quae illis producendis sufficiat; experientiâ edocti novimus in quantam fumi molem satis parva ligni aut carbonis fossilis portio abeat, &ex praemisso Lemmate patet quam parva nostri Aeris portio in immensa spatia vi suae elasticitatis diffundi queat.