Latin
PROPOSITIO IV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 408
Unproofread scanNot analysed yet
Et licet Caudae non sint usque adeo rarae texturae, rarissimas tamen esse, respectu corporum nobis familiarium, exinde patet quod stellae minimae eas licet immensae profundas &Solis radiis illustratas transluceant, cum Atmosphaera Terrestris illustrata, profunditatis immane minoris, vel lucidissimas insensibiles reddat: neque facilius videntur lucida trans densius quidvis ab Oculo remotum quam illi proximum, sed difficilius potius, ut quotidiana docet experientia.