Latin
COROLLARIUM 4
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 409-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIUM 4. Figura Corol. praec. descripta refert Caudam quae revera per Aetherem à Cometae Capite porrigitur; quo non obstante, si Terra &simul Spectator in Orbis Cometae plano reperiatur, Caudae curvatura neutiquam percipietur, quia tota in plano isto jacet: Et vel tota disparebit cum ipsum Caput Caudam inter &Oculum versatur, vel si Caput minus fuerit &Cauda versus alterum extremum latior, Crinitus sive Comatus crinibus circumquaque cinctus videbitur, (atque horum alterutrum sub Oppositionem Solis &Cometae continget,) vel denique in Solis opposito praecise spectabitur CaudaSi vero Spectator extra planum Orbitae Cometicae versetur, Caudae curvatura sentietur; magisque sensibilis evadet, quo recta à Terra ad Caudam ducta Orbis Cometae (ipsiusque adeo Caudae) plano magis est normalis, &omnia curvae Caudae symptomata Coroll. praec. descripta sensibiliora fient. Atque hae sunt statae &solennes Caudae Cometae mutationes: nam quantum ad incertas istas &subitaneas, quas Auctores memorant, ortae videntur à vaporum Atmosphaerae nostrae refractione fortuita Caudarum figuras detorquente; vel à motu nubium illas aliqua ex parte obscurantium; aut à vicinis Stellis harumve congerie, aut Via Lactea pro Caudae parte perperam sumptis. 2 Pg PROFff PROPOSITIO V. Lures Cometae videntur in Hemisphaerio versus Solem quam in AHemisphaerio opposito. Designet S Solem; T Terram; circulus DEFH centro T descriptus Fixarum sphaeram, sive illam potius quâ