Latin
COROLLARIUM 4
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 410
Unproofread scanNot analysed yet
visus terminatur. Quoniam Cometae splendent luce Solis à se reflexâ, non videbuntur antequam à Sole ita illustrantur, ut Oculos nostros luce istâ movere possint: &praeterea cum Cometae per Caudas suas sint maxime conspicui, has autem non emittant priusquam ad Solem incaluerint aliquantulum; patet ad utrumvis consequendum, opus esse ut Cometa ad definitam à Sole distantiam accedat. Sit ABCG sphaera Soli concentrica ad istam distantiam descripta; talis nempe ut nullus Cometa, propter illustrationis defectum, videatur, priusquam intra sphaerae hujus superficiem versetur: Juncta recta ST producatur utrinque, donec dictae superficiei occurrat in A &C: Per T ducatur planum HE cui AC est normalis; hoc dividet sphaeram DEFH in duo Hemisphaeria, quorum HFE est Solem versus, HDE Soli oppositum. Cometae omnes in sphaerae segmento BCG existentes videbuntur in Hemisphaerio versus Solem; omnes autem qui versantur in segmento BAG videbuntur in Hemisphaerio Soli opposito. Patet vero quod segmentum BCG majus est quam BAG, quia sphaerae centrum est in illo: Plures igitur Cometae videbuntur in Hemisphaerio versus Solem quam in opposito. Q. E. D. Sed &plures primo videbuntur sive detegentur in illo quam in hoc, cum superficiei sphaerae pars BCG major sit reliquâ BAG: detegi autem supponuntur quamprimum superficiem hanc attingunt.