Latin
PROPOSITIO VIII. LEMMA
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 414
Unproofread scanNot analysed yet
Ex T in Trajectoriam rectam AO demittatur normalis TP, quae producatur donec circulo ABD in G occurrat. Patet Cometam, in Trajectoria AO motum, in Perigaeo versari ad P; recta enim TP est brevissima, quae à T ad AO duci pokγ -2 test: eritque G Locus inter Fixas, quem QO1 Cometa Perigaeus tenere videbitur. Ad cujus inventionem, in triangulo APT rectangulo ad P dantur latus AT &angulus PAT; unde innotescent latera AP, TP &angulus ATP ipsius PAT complementum ad rectum hujusque mensura arcus AG, adeoque Locus Perigaei in magno circulo inter Fixas quem Cometa describit, cum observatione cognitum sit punctum A. Hic Perigaei locus G ad Eclipticam NKL sic facile reducitur: Per G ducatur circulus Latitudinis GL Eclipticae in L occurrens: &in triangulo NLG dantur praeter rectum ad L angulus N (per Prop. VII. inventus) &NG summa (vel differentia) notorum arcuum NA, AG: unde innotescent NL Longitudo Perigaei à Nodo &GL Cometae Perigaeum tenentis Latitudo. Porro, notis rationibus rectarum AC &AP ad eandem AT, nota erit ratio inter ipsas AC &AP: Sed quia Cometa aequabiliter movetur, ratio inter Tempora quibus per AC, AP movetur eadem est cum ratione AC ad AP; &ex Observatione notum est Tempus quo ex A ad C motus est, idem nempe quod elapsum est inter Observationem primam in A &tertiam in D; &igitur notum erit Tempus quo Cometa revera ab A ad P, apparenter ab A ad G, movetur; hoc est, inter notum Temporis punctum &illud quo Perigaeum attinget. Innotescet igitur Tempus quo Cometa in Perigaeo versatur. Praeterea, quaeratur intervallum inter datum Tempus ad quod Locus quaeritur &Tempus alicujus Observationis, v. g. primae in A. Capiatur in recta AO linea AQ, quae sit ad AC sicut modo inventum Temporis intervallum ad notum intervallum Observationum Cometae in A &D: Jungatur TQ, &producatur donec cum circulo NAD concurrat in puncto V, per quod traductus intelligatur circulus Latitudinis VX: Patet ex praedictis punctum Q in Trajectoria AO occupari à Cometa ad datum Tempus. In triangulo QAT ex datis lateribus AT, AQ &angulo intercepto TAO invenietur ATQ angulus, ac promde illius mensura (nempe arcus Av) innotescet: Sed notum est A punctum; ergo &v sive quaesitus Cometae Locus in Via apparente ad Tempus datum. Loci autem hujus situs respectu Eclipticae invenitur, ex datis in triangulo NXV rectangulo ad X angulo VNX &latere NV, inveniendo NX Longitudinem Cometae à Nodo, &XV ejusdem Latitudinem dato Tempori competentem. Loco Observationis primae &secundae poterunt Observationes quaelibet duae, aut earum aliqua cum Loco &Tempore Perigaei superius inventis in hac praxi assumi. Atque hoc modo Cometae Ephemerides fabricari poterunt.