Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 415
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIUM. In re tam parum accurata sufficiet forsan Viam Cometae primo apparentis in superficie Globi Coelestis describere, ejusque Loca ad singulas medias Noctes habitationis propriae per protractionem notare. Si enim initio apparitionis Cometae situs inter Fixas vicinas observetur, collimando nempe per filum tensum atque sic dignoscendo quando in recta cum duabus notis Fixis jaceat, &eodem tempore inveniendo alias duas Fixas quibuscum in recta etiam jacet, quod in tanta Fixarum multitudine facile fiet; per duo (plurave) Loca observata in Globo notata (quae quo à se invicem remotiora fuerint, eo accuratior erit praxis) transiens circulus maximus erit Cometae futura semita. Circulus vero maximus per illa transiens commode invenietur attollendo deprimendove Polorum alterum &simul volvendo Globum, donec Loca omnia notata in Horizonte simul reperiantur; erit nempe quem Horizon tum in Globi superficie designat circulus quaesitus. Hujus ergo intersectiones cum Ecliptica erunt Orbis Cometici Nodi, &angulus quem Ecliptica cum Horizonte facit (mensuratus nempe per altitudinem gradûs nonagesimi) erit Inclinatio Orbis Cometici ad Eclipticam. Describatur circulus diametro aequali diametro Globi, ex gr. ABD cujus centrum T, in cujus circumferentia assumptum punctum A referat Locum inter Fixas, in quo Cometa primo observatus est: Sumantur arcus AB, AD aequales distantiis notatorum in superficie Globi Locorum Cometae à Loco primum observato, &jungantur TB, TD: Et per Prop. VIII. per A ducatur recta AO talis ut AE sit ad EC Ut R ad s, hoc est (per constructionem) ut Tempus inter Observationem primam &secundam ad Tempus inter Oblervationem secundam &tertiam. Demissa ex T rectâ TP normali ad AO &productâ (si opus est) ad circumferentiam usque ad G; arcû ipsi AG aequali ex Loco primum observato in Viam Cometae superius in superficie Globi designatam transposito, punctum G ostendet Locum inter Fixas quem Cometa perigaeus tenebit. Si porro recta AC dividatur (vel actu, vel ope circini proportionis Galileani) in tot partes aequales, quot Horae (vel etiam Horae scrupula, si schema sit satis capax) elapsae sunt inter Observationem primam in A &tertiam in C; erit harum partium quaelibet Cometae aequabiliter moti Via Horae spatio in AO percursa, harumque 24 Via spatio Diei naturalis, &sic porro. Locus igitur Cometae inter Fixas, ad datum quodvis Tempus, in Globo determinatur, si tot praedictarum partium sumantur ab A versus O in recta AO, quot Horae intercesserunt inter Tempus primae Observationis &Tempus datum, v. g. 10, &recta To centrum T finemque a sumptarum partium jungens producatur in v, &arcui AV aequalis à Globi ostenpuncto quod respondet ipsi A in Cometae Viam statuatur; Temdet hujus altera extremitas Cometae Locum inter Fixas dicto pori congruum. Similiter ad singulas medias Noctes Loca Cometae in superficie Globi protractione designabuntur: Unde Cometae Longitudo, Latitudo, reliquaque (per praxes Lib. II.