Latin
419.1 to 419.5
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 419.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus, in triangulo KAB dantur omnes anguli, quia dantur duo KAB, KBA, (hic nimirum summa vel differentia notorum angulorum BBA, SEK, ille similiter summa vel differentia notorum SAB, SAK;) quare datur ratio laterum AK &AB: Sed prius data erat ratio ipsarum SA &AB; ideoque non latebit ratio SA ad KA. Similiter prorsus ex duobus Terrae Locis A &D invenietur ratio inter SA &AO; quare nota erit ratio inter SA &KO, ipsarum AO &KO differentiam: Sed Propositione praecedente ostensum est, quomodo investigare licet rationem inter KO &KE; quare innotescet ratio inter SA &KE, ideoque ratio inter SA &AE etiam nota erit. Porro, in Prop. praec. angulus AEH etiam inventus est; inventa igitur est AE, distantia in recta positione data vestigii Trajectoriae Cometicae à Terra, in partibus Semidiametri Orbis magni expressa, hujusque inclinatio ad dictam rectam. Similiter BF vel CG vel DH cum Semidiametro Orbis magni conferetur, angulique ad F, G &H invenientur. Ad ipsam Trajectoriam determinandam ex E ad planum Eclipticae (quod idem est cum plano hujus schematis) erecta intelligatur EM tangens anguli Latitudinis Cometae in Observatione prima, posito AE radio; eritque M Locus Cometae in spatio Mundano ad Observationem primam, quoniam positio rectae AE est ejus Longitudo, &angulus MAE ejusdem Latitudo. Similiter ad H erigatur ad idem Eclipticae planum normalis recta HL aequalis tangenti Latitudinis quarto observatae ad radium DH; eritque L Locus Cometae in spatio Mundano ad datum Tempus istud quartum: &ideo juncta recta ML est ipsa Cometae Trajectoria rectilinea quaesita, in quam demissa normalis ab S ostendet Cometae Perihelium. Patet Distantiam puncti M ab A, sive rectam AM, esse ad AE rectam ut secans Latitudinis in Observatione prima ad radium, &DL esse ad DH ut secans Latitudinis quarto observatae ad radium: Ipsa vero LM invenitur in triangulo LPM, per L ductâ LP ipsi HE parallelâ cum ME concurrente in P: Nam praeter rectum ad P dantur latera LP, PM, illud aequale prius notae HE, hoc aequale differentiae cognitarum ME, HL; quare non latebit LM, recta à Cometa aequabiliter percursa Tempore noto, dum sc. Tellus ab A ad D moveretur.