Latin
419.6 to 419.7
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 419.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Porro, ad inveniendum Nodum, Tempus quando Cometa Nodum tenebit, Viae Cometicae Inclinationem ad Eclipticam, &hujusmodi alia, producatur ML donec cum EH concurrat, puta in N; erit NH ad HL ut HE ad PM, adeoque cognita; item LN ad LH ut LM ad MP, ideoque etiam data: Capiatur Tempus quod sit ad Tempus inter Observationem primam &quartam ut NL ad LM; erit hoc Tempus inter Observationem quartam &momentum quando Cometa Nodum tenebit; nam in motu aequabili (qualem hunc Cometae supponimus) Tempora sunt sicut spatia percursa. Sed &Locus Cometae Nodum tenentis dabitur: Cum enim detur punctum N, &propter Tempus cognitum inter Observationem quartam &momenmomentum quando Cometa est in Nodo detur etiam Locus Terrae ad istud momentum; dabitur (per 26. Dat.) positio rectae puncta haecce conjungentis, hoc est, Longitudo Cometae in Nodo versantis. Porro, quoniam dantur Distantia Nodi à puncto H (Loco Cometae quarto observato) &Latitudo Cometae ad dictum H punctum, (sc. in triangulo sphaerico rectangulo duo latera circa angulum rectum;) dabitur Inclinatio hypothenusae sive Viae Cometicae ad Eclipticam.